LIBER PONTIFICALIS


The Book of the Popes is a series of biographies beginning with Peter and continuing down to the fiteenth century. The earliest part seems to have been compiled in the first half of the sixth century.


2 Vols., Ed. L. Duchesne, Paris 1886-1892
Translation: R. Davis, The Book of Pontiffs, Liverpool 1989

XXXIII - SILVESTER (314-335)
(vol. I, pp.183-184 )
(xxviii) Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in civitate Hostia, iuxta portum urbis Romae, beatorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptistae, ubi et dona obtulit haec:
patenam argentam, pens.lib. XXX;
calices argentos X, pens.sing.lib. II;
amas argenteas II, pens.sing.lib. X;
fara cantara argentea XXX, pens.sing.lib. quinas;
scyphos argenteos II, pens.sing.lib. VIII;
patenam argenteam chrismalem singularem, pens.lib. X;
pelvem ex argento ad baptismum, pens.lib. XX;
insulam quae dicitur Assis, quod est inter Portum et Hostia;
possessiones omnes maritimas usque ad Digitum Solis, praest.sol. DCLV;
possessio Grecorum, in territurio Ardeatino, praest.sol. LXXX;
possessio Quirinis, territurio Hostense, praest.sol. CCCXI;
possessio Balneolum, territurio Hostense, praest.sol. XLII;
possessio Nymfulas, praest.sol. XXX.
Then the emperor Constantine built in the city of Ostia close to Portus Romanus the basilica of the blessed apostles Peter and Paul and of John the Baptist, where he presented the following gifts:
a silver paten [the plate for holding the eucharistic bread] weighing 30 lb;
10 silver chalices each weighing 2 lb;
2 silver amae [vessels to receive the wine] each weighing 10 lb;
30 silver chandeliers each weighing 5 lb;
2 silver scyphi each weighing 8 lb;
a single silver chrism-paten [the dish containing the oil of chrism] weighing 10 lb;
a silver basin for baptism, weighing 20 lb;
the island called Assis between Portus and Ostia, all the coastal properties as far as Digitus Solis, revenue 300 solidi;
the property of the Greeks, territory of Ardea, revenue 80 solidi;
the property Quiriti, territory of Ostia, revenue 311 solidi;
the property Balneolum, territory of Ostia, revenue 42 solidi;
the property Nymfulas, revenue 30 solidi.
(xxix) Item dona quae obtulit Galicanus basilicae suprascriptae sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptistae; obtulit hoc:
coronam argenteam cum delfinos, pens.lib. XX;
calicem argenteum anaglyfum, pens.lib XV;
amam argenteam, pens.lib. XVIII;
massam territurio Sabinense Mallianum, praest.sol. CXV et tremissium;
fundum Picturas, territurio Velliterno, praest.sol. XLIII;
fundum Surorum, via Claudia, territurio Vegentano, praest.sol. LVI;
massa Gargiliana, territurio Suessano, praest.sol. DCLV.
Also what Gallicanus presented to the above basilica of the holy apostles Peter and Paul and of John the Baptist; he presented the following:
a silver crown with dolphins, weighing 20 lb;
a silver chalice decorated in relief, weighing 15 lb;
a silver ama weighing 18 lb;
the estate Mallianum, Sabine territory, revenue 115 solidi, 1 tremiss [one third of a solidus];
the farm Picturas, territory of Velitrae, revenue 43 solidi;
the farm of the Suri on the Via Claudia, territory of Veii, revenue 56 solidi;
the estate Gargiliana, territory of Suessa, revenue 655 solidi.

XXXV - MARCUS (336)
(vol. I, p. 202 )
(i) Hic constituit ut episcopus Hostiae qui consecrat episcopum palleum uteretur et ab eodem episcopus urbis Romae consecraretur. He decreed that the bishop of Ostia, who consecrates the bishop, should use the pallium, and that the bishop of Rome should be consecrated by him.

LXII - PELAGIUS (556-561)
(vol. I, p. 303 )
Pelagius, natione Romanus, ex patre Iohanno vicariano, sedit ann. XI mens X dies XVIII. Et dum non essent episcopi qui eum ordinarent, inventi sunt duo episcopi, Iohannis de Perusia et Bonnus de Ferentino et Andreas presbiter de Hostis et ordinaverunt eum pontificem. Pelagius, born in Rome, son of the vicarianus John, held the see 11 years, 10 months, 18 days. Since there were no bishops who would ordain him, two bishops were found, John of Perusia and Bonus of Ferentinum, and Andrew a priest from Ostia; these ordained him pontiff.

LXXXIIII - IOHANNES V (685-686)
(vol. I, p. 366 )
(iii) Hic consecratus est a tribus episcopis, Hostense, Portuense et Belliternense, sicuti prodecessor eius Leo Papa. Like his predecessor pope Leo, he was consecrated by three bishops, those of Ostia, Portus and Velitrae.

LXXXVI - SERGIUS (687-701)
(vol. I, p. 376 )
Hic basilicam sanctae Aureae in Hostis, quae similiter fuerat distecta vel disrupta, cooperuit suoque studio renovavit. The basilica of St Aurea at Ostia had also been roofless and damaged; he roofed it and attentively renovated it.

XC - CONSTANTINUS (708-715)
(vol. I, p. 389 )
Hisdem temporibus misit suprafatus imperator ad Constantinum pontificem sacrum per quam iussit eum ad regiam ascendere urbem. Qui sanctissimus vir iussis imperatoris obtemperans ilico navigia fecit parari, quatenus iter adgrederetur marinum. Et egressu a porto Romano die V mens. Octob., indictione VIIII, secuti sunt eum Nicetas episcopus de Silva Candida, Georgius episcopus Portuensis, ... At that time the emperor sent the pontiff Constantine a mandate in which he bade him go up to the imperial city. In obedience to the emperor's commands the holy man immediately had a fleet prepared to tackle the journey by sea. He left Portus Romanus on the 5th day of October in the ninth indiction [710 AD]; in his retinue were Nicetas bishop of Silva Candida, George bishop of Portus, ...

XCVII - HADRIANUS (772-795)
(vol. I, p. 502 )
Alias vero tres domocultas, videlicet Galeria, posita via Aurelia, miliario ab urbe Roma plus minus decimo, ad sanctam Rufinam, cum fundis et casalibus, vineis, olivetis, aquimolis vel omnibus ei pertinentibus. Reliquas vero duas, id est aliam Galeriam posita via Portuense, miliario ab urbe Roma plus minus duodecimo, cum fundis et casalibus, vineis, aquimolis, seu monasterio beati Laurentii, posito in insula Portus Romani, cum vineis ei pertinentibus, simulque et lecticaria qui vocatur Asprula. (...) [to be translated]

CIII - GREGORIUS IV (827-844)
(vol. II, pp. 81-82 )
(...) Et quoniam huius sacratissimi patris ac papae temporibus impia atque nefaria et Deo odibilis Aggarenorum gens a finibus suis consurgens pene omnes insulas et omnium regiones terrarum circuiens, depraedationes hominum et locorum desolationes atrociter faciebat et usque actenus facere nullatenus cessat; de quibus quoque insolitis atque cavendis periculis misericordissimus praesul magnum habens timorem ne populus a Deo sibi et beato Petro commissus apostolo, qui in Portuensi vel Hostiensem civitatibus habitabant a Sarracenis nefandissimis tribulationibus ac depraedationis sentirent iacturam, intimo trahens ex corde suspiria, coepit prudenter exquirere quo modo civitate Hosti adiuvaret et liberare potuisset. In cuius statim omnipotens Deus hoc dedit in corde consilium ut civitatem ibidem, si populum salvare vellet, a fundamentis noviter construere debuisset; quoniam ea quae priori tempore aedificata fuerat longo quassata senio, tota nunc videtur esse diruta. Fecit autem, iuxta quod ei fuerat divinitus inspiratum, in praedicta civitate Hostensi civitatem aliam a solo valde fortissimam, muris quoque altioribus, portis simul ac serris et cataractibus eam undique permunivit, et super, at inimicos, si evenerit, expugnandos, petrarias nobili arte composuit. Et a foris non longe ab eisdem muris ipsam civitatem altiori fossato praecinxit, ne facilius muros hostis contingere voleat. Quando autem saepedicta civitas novae fabricae initium meruit, ipse ibidem sanctissimus papa, per se multis residens diebus, partem quadam murorum non modicam cum suis hominibus, quasi in sorte percipiens, a fundamentis erexit. De qua, donec, Deo prosperante, crebro dicta civitate ad legitimam totius fabrice finem perducta est, multos exinde labores in suo sancto pectore vel certamina indifferenter sustinuit. Cui etiam a noviter civitati constructae hoc nomen in sempiternum statuit ermanendum scilicet ut ab hominibus, sive Romanis sive aliis nationibus, a proprio quod ei erat nomine, id est Gregorio, Gregoriopoli vocitetur; et revera nec inmerito, hoc a conditoris sui nomine vocabulum sumpsit. Quia quodnullum legimus fecisse pontificem, iste, Dei omnipotentis auxilio simulque virtutem munitus, pro popoli ac liberatione patriae, ante iam nominatum opus mirabili decore et fabricae construxit atque composuit ... Post haec namque omnia ipse venerabilis pontifex in curte quae cognominatur Draconis domum satis dignam, undique porticibus ac solariis circumdatam a solo noviter fieri statuit; inqua tam ipse quamque etiam futuri pontifices cum omnibus qui eis obsequentur, quamdie eis placuerit, ibidem statiose immorare valebunt. Fecit autem similiter et incurte alia, quae Galeria vocitatur, domum aliam, largam ac spatiosam satisque praecipuam, ad opus atque utilitatem pontificum, ubi, quotiens oportunum fieri, cum omnibus qui eis famulantur amplissime hospitentus. [to be translated]

CIIII - SERGIUS II (844-847)
(vol.II, pp.99-101)
[XLIV] Huius praefati pontificis tempore, cum ista ita gererentur Adelvertus comes, vir strenuus, hic cum esset marcensis et tutor Corsicanae insulae, cognita necessitate reipublicae, misit epistolam Romae, continentem quod multitudo gentis Sarracenorum ad XI milia properantes venirent cum navibus LXXIII, ubi inessent equi D, et quod se dicerent Romam properare; et ut certarent liberare beati Petri apostoli et Pauli thesauros ecclesiarum, et, si fieri potuisset, ipsorum apostolorum corpora intro inferrent Roma, ne de tanta salute tra gens nefandissima paganorum exultare potuisset. Quae missa est X die mens. augusti. Quod leviter et quasi parvipendenfes susceperunt, propter mutabilem et inefficacem praedictorum potestatem, quoniam et apud omnes tam inopinata res incredibile fieri posse arbitrabantur. Tamen prudentiores Romanorum consilio inito miserunt missos et epistolas ad subiectas civitates et adiacentiis eorum, simul cum epistola quam Adelvertus miserat, ut omnes hostiliter festinantes venirent ad maritima litoralia custodienda. Qui iussa contemnentes noluerunt venire, nisi perpauci ex aliquibus civitatibus qui sub more interrogandi venerunt.

[XLV] Transacto vero duodecim dierum spatio, die mensis augusti XXIII, feria II, indict. VIIII, pervenerunt ipsi nefan dissimi Sarraceni ad littus Romanum, iuxta civitate quae dicitur Hostia. Et exeuntes venerunt ad praedictam urbem, quam illi habitatores obstruserunt et effugerant, et caeperunt eam. Tunc vero caeperunt exploratores cum aliis illorum gyrantes circuire et invadentes quicquid invenire poterant. Pervenientes namque ad civitatem quae vocatur Portus, quae iuxta erat, invenerunt eam ab habitatoribus derelictam; et subreptis inde victualibus et ea quae necessaria habebant, secunda et tertia feria Hostiam revertebantur.

[XLVI] Cognitis autem ista Romanis, consilium visum est eis ut mitterentur Saxi et Frisones et schola quae dicitur Francorum ad Portum. Qui venientes illuc feria II et illic vigilantes illam noctem, in crastina vero, quae est III feria, et ex eisdem Sarracenis venientes propter praedam; qui fuga capti per quendam pontem evaserunt; et occiderunt ex eis XII; alii vero navigia evaserunt. Ex quo autem Romani talia senserunt, portas civitatis Romanae non parum fatigabiliter vigilantes custodiebant. Tunc demum cum non reciperent auxilio destinatos et non erat qui in tanta necessitate subveniret, confisi auxilio Dei apostolorum, in eadem III feria exeuntes cum his quos secum habebant, praeparati more exercitati venerunt ad Portum civitatem, ubi plures inerant praedones Sarracenorum. Ex quibus occidentes VII, alii per supradictum pessimum pontem fugientes evadere potuerunt. Tunc vero tota die in circuitu illius civita tis et intro equitantes et gyrantes ut pugnam excommittere possent laborabant. Cum enim agnoscerent illorum multitudinem et suorum paucitatem, visum est eis periculosum illa notte illic immorari. Recolligentes vero Saxones et Frisones et reliquos, constituerunt ut custodirent et vigilarent civitate propter praedones, et reversi sunt Romam.

[XLVII] In crastina autem feria IIII, cum securi esset praefati custodes et sedentes ut cibum sumerent, irruerunt repente super eos Sarraceni et circumdantes occiderunt eos, ut pauci ex eis remansissent. Et insecuti sunt eos qui evaserant usque Galeriam. Et iter assumentes navigio et pedestres simul et equestres coeperunt Romam festinare. Qui tota die simul cum navibus properantes, diluculo venerunt ad loca ubi constituerunt; ibique ex navibus examinantes equestres, ecclesiam beati Petri apostolorum principis nefandissimis iniquitatibus praeccupantes invaserunt. Tunc omnes coetus Romanorum sine capiti positi, campo qui dicit Neronis, armatos obviati ...
[to be translated]

CV - LEO IIII (847-855)
(vol. II, pp. 117-9)
Ea igitur quae inter cetera per sanctissimi praesulis assiduas preces ac lacrimas, Domino auxiliante, duodecima siquidem insistente indictione mirabiliter acta vel gesta sunt, non inutiliter agimus si ob aeternam memoriam huic operi luce clarius inserere studemus, ut quantae sanctitatis in hac erumnosa vita vir iste extitit praesentes atque futuri facilius agnoscant. Denique post nefandam et lucubrem omnique plena miseria Sarracenorum depraedatione quam in primo ecclesiarum omnium capite, sancta scilicet Romana ecclesia, ortatu diabolico peregerunt, voluerunt item ipsi Satana filii similia in Romanos fine et ecclesia beatissimi apostoli Petri ut olim dampna inferre, et deinde victores ad loca quibus egressi fuerant destinare. Sed cura ac studio summi praefulgente atque vigilante pastoris, haec nullo modo perficere potuerunt tamen ut fideles in Domino amplius fidele iure existant et illius signa atque miraculo ex veteribus noviter aemanasse non dubitent, a principio nunc recidendum est quid de eis divina eo tempore misericordia venerabiliter egit, quantisque miseriis atque calamitatibus gens illa pestifero merito protrita dilapsa est. Quam ob rem pristinum reminescentes lucrum vel predam quam fecerant, multiplicata iterum perversorum hominum manu, multisque cum navibus ad urbem expugnandam Romanam, duodecima indictione vigente, venire crudeliter decreverunt. Multisque etiam diebus in loco qui Totarum dicitur, iuxta insula Sardiniae demorati sunt. A qua digressi, Romanum Portum, Deo illos non adiuvante, exire conati sunt. Quorum inicus ac nefandus adventus Romanos non mediocriter terruit. Sed quia ecclesiam suam Deus omnipotens semper inviolatam custodivit et deinceps custodire non desinit, excitavit tunc inter ceteros omnium Neapolitanorum, Amalphitanorum Cagetaronumque corda, ut una cum Romanis contra eos insurgere ac dimicare fortiter debuissent. Mox etenim a locis propriis egressi, ante Sarracenos inutiles ipsi cum suis navibus coniunexerunt, suumque repente adventum beatissimo Leoni quarto pontifici notum fecerunt, et quod se ab nullam rem venisse alia sunt professi, nisi ut de paganis, Domino auxiliante, victores existerent, tunc demum venerabilis papa aliquantos ex eis prius ad se Romam venire praecepit, volens ad eos spetialiter scire si eorum pacificus esset adventus, vel non; sicuti et factum est. Inter quos tunc filius Sergi magistri militum, qui erat ordinatum super exercitum, nomine Cesarius, advenit. Quos benigne palatio Lateranensi suscipiens, causam pro quam venerant inquisivi. Illi autem ob aliud non venisse testati sunt nisi ob hoc quod superius legitur exaratum. Quorum pius apostolicus credulus verbis, cum magno armatorum procinctum mox civitatem Ostiam properavit, omnesque Neapolitanos grandi atque eximia devotione suscepit. Qui ut summum pontificem conspexerunt, ad pedes eius humo prostrati, venerabile sunt osculati, gratiasque omnipotenti Altitrono retulerunt, qui ad se confortando talem dirigere decrevit antistitem. Qui ut meliores de Belial filiis victor existerent, summopere deprecati sunt ut de suis sacris manibus dominicum percipere mmeruissent. Quibus ore suo missam in ecclesia beatae Aurae decantavit, atque universi ex illius, ut dictum est, manibus communionem sumpserunt. Et ante quam haec fierent, usque ad praefatam ecclesiam, cum hyminis et letanies canticisque praecipuis, simul cum ipsis Neapolitanis, Christo auxiliante, profectus est. In qua etiam flexis genibus Altissimum deprecatus est quatinus orationibus suis ipse christianorum hostes in manus resistentium tradere dignaretur; super quos etiam multis cum lacrimis hanc orationem obtulit, dicens: " Deus cuius dextera beatum Petrum apostolum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit, ut quo apostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit, exaudi nos propitius, et concede ut amborum meritis horum fidelium tuorum brachia contra inimicos sanctae tuae Ecclesiae dimenticantia omnipotenti dextera tua corroborentur et convalescant; ut de recepto triumpho nomen sanctum tuum in cunctis gentibus appareat gloriosum." Per die vero altera postquam a iamdicta civitate venerabilis reversus est presul, ipsi sceleratorum socii sive participes iuxta litus maris Ostensis mutis cum navibus paruerunt. Contra quos Neapolitani impetum facientes, dimicare fortiter voluerunt, etiam aliquantos vulneraverunt ex illis; et inde triumphum acceperant, si unum non citius impedimentum accidisset. Quam ob rem, dum ad invicem adtentius dimicarent, subito tam validus ac supereminens excitatus est ventus, qualem quis his temporibus meminisse valet, qui utrasque naves confestim divisit, tamen Sarracenorum amplius. Veniebant itaque usque ad ora maris; deinde, vento flante mareque elevato procellis, dispergebantur, et iterum post aliquantulum confractis viribus revertebantur. Deus enim omnipotens, pro certo credimus, hunc ex tesauro suo produxerat ventum, qui eos ad nocendum minime permittibat exire. Super his novis misticisque miraculis quae nostris, licut non meritis, divina ostende ac demonstrare nostris est indignata temporibus, semper glorificanda et conlaudanda est veri Dei nostri clementia, qui eos et locum quem desiderabant permisit aspicere, et tamen, ne capere potuissent, virtutis suae potentia longius expulit, multosque postea, non tantum per intercessionem et merita beatissimorum Petri ac Pauli principum apostolorum maris profunditas, verum etiam famis et gladius indesinenter extincxit. Ex quibus per quasdam insulas nostras famis laborantes penuria plurimi a nostris hominibus interfecti sunt, ceteros autem vivos, cuasa veritatis ac testimoni, vivos comprehendentes, Romam duxerunt. Quorum Romani proceres, ne multiplicatus numerus videretur, multos prope Portum nostrum Romanum in ligno suspendi iusserunt; aliquandos etenim nos ferro constricti vivere iussimus, pro hac solummodo causam ut et spem nostram, quam in Deum habemus, et illius ineffabilem pietatem, nec non et propriam tyrannidem luce clarius scire voluissent. Et post haec, ne otiose aut sine angustia apud nos viverent, aliquando ad murum quae circa ecclesia beatissimi Pietri apostoli habebamus inceptum, aliquando per diversa artificum opera, quicquid necessarium videbatur, per eos omnia iubebamus deferri. Pro his ideo beneficiis, ut iam enarratum est, eos fecimus reservare. [to be translated]