HOVEDEN ROGERUS
Monumenta Germaniae Historica SS.XXVII
(ed. Pertz, pp. 114-115)
[Biblioteca Nazionale Vittorio Emanuele II, Roma]
ss. 94.(093).(40).M.800-804


[25 August 1190]
A visit to the coast near Rome by Richard Coeur de Lion, who sees a very beautiful but solitary tower (turris pulcerrima sed solitaria, Tor Boacciana?), immense ruins of ancient walls (ruine maxime murorum antiquorum), the Forest of Aeneas (Selvedeme = Selva d'Enea) and the Via Severiana (via marmorea ad modum pavimenti facta).

Et postea intravit Tyberim; ad cuius introitum est turris pulcerrima sed solitaria. Et sunt ibi ruine maxime murorum antiquorum. Illuc venit ad regem Octavianus Hostiensis episcopus, cui rex turpia multa [dixit] improbando Romanis simoniam, quod 700 marcas debuerant habere pro consecratione episcopi Cenomanensis et mille et 500 marcas pro legatione Eliensis episcopi et pecuniam magnam, ne deponeretur Burdegalensis, qui a clericis suis accusabatur de crimine. Vicesima sexta die Augusti transivit rex per quoddam nemus quod dicitur Selvedeme, in quo est via marmorea ad modum pavimenti facta; et durat per medium nemus quater viginti miliaria. Nemus vero illud habundat cervis, capreolis et damulis. Eodem die transivit per castellum quod dicitur Lettun [Nettuno].